![]() |
![]() |
|
LITTERAE ENCYCLICAE
Ad Petri Cathedram, etsi immerentes, evecti, ea iterum non sine
admonitione, nec sine solatio consideramus; quae vidimus et audivimus cum proximum
Decessorem Nostrum, vita functum, fere omnes cuiusvis gentis, cuiusvis opinationis
complorarunt; et cum postea erga Nos, ad Summi Pontificatus apicem vocatos, itidem
multitudines mentes animosque, quamquam aliis eventibus gravibusque rerum difficultatibus
sollicitos et distentos, atque spem exspectationemque suam converterunt. Quod sine dubio
propalam demonstrat Catholicam Ecclesiam perpetua florere iuventa, atque esse quasi
signum levatum in nationes (cf. Is 11,12), ex eademque penetrantem lucem suavemque amorem
effundi, qui omnes attingit populos. [498] Ac praeterea, quod nuntiavimus, Nobis in animo esse Oecumenicum Concilium ac Romanam
Synodum celebrare, itemque Codicem iuris canonici, hodiernis necessitatibus accommodatum
apparare, novumque eiusdem generis Codicem pro Orientalis ritus Ecclesia edere, id
placuit admodum multorum obtinuisse consensum, communemque aluisse spem fore ut omnium
animi ad veritatem satius altiusque agnoscendam, ad redintegrandos salutariter
christianos mores, et ad restituendam unitatem, concordiam et pacem feliciter
excitarentur. I Malorum omnium, quae cives, quae populos, quae gentes quasi quodam veneno
inficiunt, multorumque animos perturbant, causa et quasi radix haec est: ignorano
veritatis, immo non tantum eius ignorano, sed interdum eius etiam despectio, ac temeraria
aversio ab ea. Ex hoc enim errores omne genus proficiscuntur, qui quasi pestes in
animorum penetralia et in ipsius humanae societatis venas invadunt, omniaque transversa
agunt summo cum singulorum totiusque hominum consortionis discrimine. Atqui Deus mentem
nobis indidit, naturalis veritatis adipiscendae capacem. Si hanc sequimur, Deum ipsum,
eius auctorem nostraeque vitae ducem ac legislatorem, sequimur; si autem ab ea, vel ob
insipientiam, vel ob socordiam, ac [499] vel etiam ob nequitiam animi recedimus, a summo
ipso bono et a recta vivendi norma animos avertimus nostros. Verumtamen, quamquam, ut
diximus, naturales veritates, ipsius mentis ope attingere possumus, id nihilominus
praesertim quod spectat ad religionem rectosque mores non facile ab omnibus, nec
sine admixtione errorum saepe evenit; ac praeterea quae naturae vim rationisque captum
exsuperant, ad ea, nisi divino illuminante afflanteque Numine, nullo modo pertingere
possumus. Quamobrem Dei Verbum, quod «lucem inhabitat inaccessibilem» (1
Tm
6,16), hominum sortem immensa caritate miseratum, «caro factum est et habitavit in
nobis» (Io 1,14), ut illuminaret «omnem hominem venientem in hunc
mundum» (Io 1,9) omnesque ad integram plenamque veritatem non modo, sed ad virtutem
etiam et ad beatitatem perduceret aeternam. Quapropter tenentur omnes Evangelicam
amplecti doctrinam, qua reiecta, ipsa veritatis, probitatis civilisque cultus fundamenta
labant. Agitur, ut patet, de causa gravissima, quacum ipsa nostra salus sempiterna coniungitur
quam maxime. Qui, ut gentium Apostolus admonet, sunt «semper discentes, et numquam
ad scientiam veritatis pervenientes» (2 Tm 3,7), qui nullum certum tutumque verum
humanae menti patere posse asseverant, veritatesque a Deo revelatas repudiant aeternae
saluti nostrae necessarias, ii procul dubio a doctrina Christi et ab eiusdem Apostoli
gentium sententia misere aberrant, qui ait: «
Occurramus omnes in unitatem
fidei et agnitionis Filii Dei
Ut iam non simus parvuli fluctuantes, et
circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem
erroris. Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est
caput Christus; ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem iuncturam
subministra[500]tionis, secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri augmentum
corporis facit in aedificationem sui in caritate» (Eph 4,13-16). Qui vero consulto etiam ac temere cognitam veritatem impugnant, et loquendo, scribendo
agendoque mendacii armis utuntur, ut ad se alliciant sibique concilient indoctam plebem,
et ut ignaros cereosque adulescentium animos effingant et ad sententiam suam conforment,
ii procul dubio aliorum inscitia innocentiaque abutuntur, acque reprobandum omnino
commercium exercent. Quam ad rem facere non possumus quin eos peculiari modo ad veritatem diligenter,
caute, prudenterque proponendam adhortemur, qui libris, commentariis, diariisque editis,
quorum hodie tam magna copia est, tantopere conferunt ad civium, iuvenum praesertim,
mentes edocendas educandasque, et ad eorum efficiendas opiniones moderandosque mores.
Gravissimo iidem officio tenentur non mendacia, non minus recta, non turpia propagandi,
sed vera solummodo, sed ea potissimum, quae non ad vitia, sed ad probe fatta ad
virtutemque conducant. Summo enim cum moerore cernimus, quod iam Decessor Noster imm. mem. Leo XIII
conquerebatur, «serpere audacter mendacium
per laboriosa volumina et exiles
libros, per diariorum volitantes paginas et apparatas theatrorum illecebras»; (2) cernimus «volumina atque ephemeridas
ludificandae virtuti, honestandae turpitudini composita». (3) Atque in praesens huc accedunt, ut optime nostis, Venerabiles Fratres ac dilecti
filii, radiophonicae auditiones et cinematographica itemque televisifica spectacula
haec postrema spectacula domi facile habentur ex quibus omnibus, si ad
honesta, ad proba, et ad christianam etiam virtutem invitamenta et adhortationes
proficisci possunt, attamen non raro [501] ad pravos quoque mores, pro dolor, ad
dehonestamenta vitae, ad errorum fallacias et ad lubrica vitia illecebrae, iuvenilibus
praesertim animis, oriri queunt. Quamobrem detrimentosis hisce armis veritatis
probitatisque arma opponenda sunt, eo nempe consilio ut huius tanti mali, quod serpit
cotidie latius, vis sedulo diligenterque prohibeatur. Pravis igitur fallacibusque
scriptis retta sinceraque scripta obsistere necesse est; radiophonicis autem
auditionibus, cinematographicis ac televisificis spectaculis, quae ad errores vel ad
blandimenta vitiorum alliciant, ea obiciantur oportet, quae veritatem tueantur, morumque
integritatem incolumen servare contendant; ita quidem ut novae hae artes, quae plurimum
possunt ad perniciem, eaedem ad hominum salutem et beneficium, una cum honesta
delectatione, transferantur, atque inde remedia suppetant, unde mala venena saepe
suppeditantur. Non desunt praeterea qui, etsi veritatem consulto data opera non impugnant,
neglegentia tamen atque incuria summa erga eam laborent, quasi mentem nobis ad
pervestiganda et assequenda vera Deus non dederit. Qui pravus agendi habitus ad hanc
usque prono quodam itinere perabsurdam adducit sententiam: cunctarum nempe religionum
aequam habendam esse rationem sublato scilicet veri falsique discrimine. «Quae
quidem ratio ut eiusdem Decessoris Nostri verbis utamur comparata ad
interitum est religionum omnium, nominatim ad catholicae, quae cum una ex omnibus vera
sit, exaequari cum ceteris sine iniuria summa non potest». (4) Ac praeterea reputare nihil inter contraria et adversa interesse, id
profecto hunc exitialem habet exitum, nolle ullam religionem probare iudicio, nolle usu.
Quomodo enim Deus, qui veritas est, potest eorum incuriam, neglegentiam, socordiam
probare vel tolerare, qui, cum de quaestionibus agitur, ex quibus omnium nostrum aeterna
pendet salus, nihil pensi habeant, nihil de ne[502]cessariis veritatibus inquirendis et
adipiscendis, nihil denique de tribuendo legitimo cultu soli Deo debito? Si tantus labor, si diligentia tanta in humanis disciplinis addiscendis provehendisque
hodie ponitur, ita ut saeculum hoc nostrum de mirabili eiusmodi, in noscendarum rerum
rationumque campo, progressione facta, iure meritoque glorietur, cur non eandem, immo
maiorem impigritatem, sollertiam navitatemque ponamus in doctrinis illis certo tutoque
modo assequendis, quae non ad terrenam et mortalem hanc vitam, sed ad caelestem pertinent
defuturam numquam? Tunc solummodo, cum ad veritatem pervenerimus, quae ex Evangelio
oritur, et quae in actionem vitae deducatur oportet, tunc solummodo, dicimus, pace et
gaudio animus tranquillabitur noster; quod quidem gaudium laetitiam illam in immensum
exsuperat, quae ex pervestigatis rebus humanis atque ex mirandis illis inventis, quibus
hodie utimur, et quae cotidiana conclamatione ad caelum efferuntur, oriri potest. II Ex hac adepta veritate quae sit plena, integra, sincera in
mentes, animos actionesque nostras unitas scatere atque emanare debet. Omnes enim
discordiae, disconventiones, dissensionesque ex hoc, veluti ex prima scatebra,
proficiscuntur: id est ex veritate vel non cognita, vel, quod deterius est, quamvis
explorata ac perspecta, repulsa tamen sive ob commoda utilitatesque, quae saepe ex falsis
opinationibus eventura esse sperantur, sive ob pravam caecitatem illam, qua hominum vitia
et iniuste facta facile indulgenterque nimis excusationem quaerunt. Necesse igitur est ut omnes, cum privati cives, tum ii, quorum e manibus populorum
sortes pendent, veritatem sincere adament, si velint eam assequi concordiam et pacem ex
qui[503]bus prosperitas veri nominis privatim publice oriri potest. Ad quam quidem concordiam et pacem eos nominatim adhortamur, qui publicae rei
gubernacula moderantur. Nos, qui supra omnes populorum contentiones positi sumus, quique
populos omnes pari caritate amplectimur, et qui nullis ducimur terrenis utilitatibus,
nullis politici dominatus rationibus, nullis praesentis huius vitae cupiditatibus,
videmur posse, hac de gravissima causa loquentes, ab omnibus cuiusvis gentis aequo animo
iudicari, aequo animo exaudiri. Creavit Deus homines non inimicos, sed fratres; terram dedit eis opera laboreque
excolendam, ut ex ea singuli universi fructus caperent et ea omnia, quae ad victum et
vitae usum essent necessaria. Variae autem nationes nihil aliud sunt, nisi hominum, hoc
est fratrum, communitates, quae non modo ad proprium cuiusque finem, sed ad communem
etiam totius humanae consortionis prosperitatem, fraterno coniunctae foedere, contendere
debent. Ac praeterea mortalis huius vitae iter non aliquid tantum est in semet ipso
considerandum atque oblectationis causa suscipiendum, non ad interitum humanae carnis
solummodo ducit, sed ad vitam etiam immortalem, sed ad patriam etiam perpetuo
mansuram. Si haec dottrina, si haec spes solacii plena ex hominum animis evellitur, tota causa
vivendi labitur; cupidines, dissensiones ac discidia necessario erumpunt e penetralibus
nostris, nullo valido freno compescenda; non oliva pacis mentibus splendet, sed
discordiarum faces flammescunt; sors nostra bestiarum sorti, quae sunt rationis expertes,
quasi exaequatur; quin immo deterior est, quandoquidem, cum nos simus ratiocinandi vi
praediti; ea abutentes possumus ad peiora eniti ac prolabi, quod saepius, pro dolor,
evenit; atque, ut iam Cain, fraterno effuso sanguine gravique patrato crimine foedare
terram. Ante omnia igitur necessarium est ad recta eiusmodi principia revocare mentes,
revocare animos, si volumus, quod opor[504]tet, ut actiones quoque nostrae ad iustitiae
viam reducantur. Cur enim, si fratres nominamur et sumus, si communis sortis in hac vita et in futura
participes efficimur, cur, dicimus, possumus ceterorum adversarios, inimicos et hostes
agere? Cur aliis invidere, cur agitare odia, ac mortifera in fratres comparare arma? O
iam satis dimicatum est inter homines; iam ingentes nimis iuvenum multitudines, in
aetatis flore, suum effuderunt cruorem. Nimia iam sepulcreta bello caducorum occupant
terram, ac severa voce admonent omnes ut ad concordiam, ad unitatem ad iustamque pacem
tandem aliquando reducantur. Animos igitur intendant omnes non ad ea, quibus homines invicem dividuntur ac
dissociantur, sed ad ea potius quibus mutua et aequa sua cuiusque suarumque rerum
rationumque aestimatione coniungi possunt. Si paci, ut oportet, non bello studetur, si ad fraternam populorum concordiam sincero
animo ab omnibus spectatur, tum solummodo contingere poterit, ut publicae res rationesque
recte agnoscantur atque adeo felicitar componantur; itemque fieri poterit ut, communibus
initis consiliis, ea quaerantur ac statuantur, quae universam hominum familiam ad
optatissimam illam unitatem adducant, qua fruentes singulae nationes cernant propria
libertatis iura, non ceteris obnoxia, sed omnino in tuto posita. Qui ceteros opprimunt,
qui eos debita libertate expoliant, ii procul dubio ad hanc unitatem non possunt conferre
operam. Quam ad rem optime quadrat eiusdem sapientissimi Decessoris Nostri imm. rec.
Leonis XIII sententia: «Ad ambitionem, ad appetentiam alieni, ad aemulationem
cohibendam, quae sunt maximae bellorum faces, christiana virtute, imprimisque iustitia,
nihil est aptius». (5) Ceteroquin, si hanc fraternam unitatem, quae iustitiae praeceptis innitatur et
caritate alatur oportet, populi non assequuntur, res in gravissimo discrimina permanent;
ex quo evenit, ut [505] cordati omnes conquerantur ac lamententur, quod in incerto esse
videatur utrum ad pacem solidam, veracem sinceramque constabiliendam, an potius ad novam
taeterrimamque conflagrationem bellicam caecitate summa iidem prolabantur. Caecitate
summa dicimus; nam si quod Deus omnino avertat novum erumpet bellum, ob
armorum illa portenta, quae nostra invexit aetas, populos omnes, sive eos qui victi, sive
eos etiam, qui victuri evadent, nihil aliud exspectabit atque excipiet, nisi immane
excidium immanisque ruina. Rogamus igitur omnes, eos potissimum, qui publicae rei moderantur, ut haec prudenti
intentoque animo coram vindice Deo considerent; atque adeo volentes libentesque viri
omnes ingrediantur, quae ad necessariam unitatem conducant. Quae quidem concors unitas,
qua una, ut diximus, communis etiam populorum prosperitas procul dubio augebitur, tum
solummodo redintegrari poterit, cum nempe pacatis animis ac iuribus omnium in tuto
positis, debita ubique Ecclesiae, nationibus, singulisque civibus refulserit
libertas. Quae autem inter gentes populosque concors expetitur unitas, eandem inter civium etiam
classes magis magisque provehere necesse est; quod nisi evenerit, mutua odia
simultatesque, ut iam cernimus, haberi queunt; ex quibus tumultuosae turbae, infaustae
rerum conversiones, atque interdum etiam excidia orientur, una cum extenuatis cotidie
magis et in discrimen adductis publicis privatisque copiis. Ad rem idem Decessor Noster
iure meritoque animadvertebat: «(Deus) in communitate generis humani esse iussit
classium disparitatem et quandam inter ipsas ex amica conspiratione
aequabilitatem». (6) Etenim omnino patet
«quo modo in corpore diversa inter se membra conveniunt, unde illud exsistit
temperamentum habitudinis, quam symmetriam recte dixeris, eodem modo na[506]turam in
civitate praecepisse ut
classes congruant inter se concorditer, sibique
convenienter ad aequilibritatem respondeant. Omnino altera alterius indigeti non res sine
opera, nec sine re potest opera consistere. Concordia gignit pulchritudinem rerum atque
ordinem».(7) Qui igitur hanc civilium
classium disparitatem negare audent, ipsius naturae legibus repugnant; qui vero huic
amicae necessariaeque inter civium ordines conspirationi et operae adversantur, ii procul
dubio humanam societatem perturbare ac discindere conantur, summo cum privatae ac
publicae utilitatis discrimine ac detrimento. Ceterum, ut alias Decessor Noster imm. mem.
Pius XII sapienter asseveravit: «Apud populum hoc nomine dignum civium ordinum
inaequalitates, quae non ex hominum arbitrio, sed ex ipsa natura rerum oriantur
inaequalitates dicimus quae ad mentis animique culturam, ad rem oeconomicam, ad varias
civium condiciones pertinent, salvia semper iustitiae mutuaeque caritatis rationibus
communis fraternitatis vinculis minime obstant». (8) Possunt quidem singulae classes ac varii civium ordines iura sibi
propria tueri, si modo id non vi, sed legitime fiat, neque in ceterorum iura, quae
pariter indemnia sint oportet, per iniuriam invadant. Fratres sunt omnes; omnia igitur
amico foedere et mutua fraternaque caritate componendo sunt. Quam ad rem fatendum est, idque meliorum rerum spem inicit, recentioribus hisce
temporibus alicubi inter civium classes necessitudines rationesque minus acres minusque
difficiles intercedere; ut idem proximus Decessor Noster, catholicos Germaniae cives
alloquens, hisce affirmabat verbis: «Taeterrima postremi belli calamitas, quae vos
tam aerumnose perculit, id saltem commodi attulit, ut in pluribus populi vestri
ordinibus, praeiudicatis opinionibus nimioque propriae utili[507]tatis amore posthabitis,
classium studia sibi invicem repugnantia aliquanto pacatiora devenirent, aptius invicem
coalescentibus hominibus. Communis enim adversa fortuna omnibus est salutaris, etsi
amarae, disciplinae magistra». (9) Reapse imminutum est intervallum illud, quod inter civium classes intercedit, quae
quidem cum iam non ad eos tantum spectent, qui vel rem vel dant operam, multiplices
devenere, faciliusque civibus omnibus patent; iisque, qui operositate dexteritateque
pollent, facultas datur ad evectiores quoque ascendendi civilis societatis gradus. Quod
autem nominatim ad eos spectat, qui cotidiano labore vivunt, non sine solatio cernere est
ea omnia incepta recens irrita, quae humaniores reddunt condiciones quibus opifices in
officinis in ceterisque laboris campis utuntur, id efficere, ut iidem opifices non tantum
ad rem oeconomicam quod attinet aestimentur, sed ad elatius etiam digniusque humanae
vitae genus. Attamen longum adhuc restat faciendum iter. Siquidem nimiae adhuc supersunt rerum
disparitates, nimiae inter varios coetus simultatis causae, ob mancam interdum vel non
omnino iustam iuris proprietatis opinionem eorum, qui propriis utilitatibus commodisque
plus aequo inhiant. Huc accedit formidolosa illa ab operibus vacatio, quae multos misere
afficit vexatque nimis, et quae maiores saltem hodie difficultates parere potest ea etiam
de causa, quod saepe opificum opera perfectioribus omne genus machinamentis demandatur.
Eiusmodi ab operibus vacationem iam Decessor Noster f. r. Pius XI hisce verbis
conquerebatur: «Etenim videre est ad inertiam coactum atque adeo ad extremam usque
indigentiam, una cum subole cuiusque sua, paene infinitum honestorum artificium numerum
qui nihil magis discupiunt quam ut honorate sibi panem comparare queant, quem cotidie a
Caelesti Pa[508]tre, ex divino mandato, comprecantur. Tangunt equidem animum Nostrum
eorum gemitus; Nosque, eadem miseratione commotos, illum iubent iterare questum ex
amantissimo Divini Magistri Corde coram hominum concursu fame languentium prolatum:
Misereor super turbam (Mc 8,2)». (10) lamvero, si exoptatam volumus et quaerimus quod reapse et velle et quaerere
debemus omnes mutuam inter civium classes coniunctionem, publica ac privata
collata opera collatisque animosis inceptis, efficiendum pro viribus est, ut omnes
infimae quoque plebis homines possint labore suo suaeque frontis sudore necessaria vitae
sibi comparare, ac tuto honestoque modo in posterum quoque sibi suisque consulere. Ac
praeterea nostrorum temporum condiciones multa in communem vitae usum invexere commoda, a
quibus fruendis tenuioris etiam fortunae cives prohibere non licet. Eos praeterea, qui in variis humani laboris campis rem sumunt vel dirigunt, et in quos
opificum sors atque interdum vita ipsa recidit, enixe adhortamur ut non tantum perpendant
quid lucri iidem opifices operando pariant, non tantum eorum iura in tuto ponant, ad
mercedem quod spectat, sed eos etiam ut homines, immo ut fratres reapse considerent;
atque id quoque efficiant ut opifices congruo convenientique modo magis magisque queant
peracti laboris participare fructus, seseque sentiant totius gerendae causae quasi
partes. Quod idcirco monemus, ut iura officiaque dominorum cum iuribus officiisque
opificum magis magisque conveniant recteque componantur, utque variae hac de re
consociationes «non quasi arma videantur ad iniurias vel inferendas vel
propulsandas, quae obnixas aliorum voluntates contrariamque vim excitant, non quasi
flumen quod proruptis impedimentis exundet, sed potius veluti pons, qui contrarias ripas
coniungat». (11) Potissi[509]mum tamen
curandum est ut progressioni in re oeconomica, de qua diximus, non minor - ut
christianos, immo etiam ut homines prorsus addecet - progressio in re quoque morali
respondeat. Quid enim opificibus proderit auctiorem adipisci rerum copiam, cultiorisque
vitae beneficiis perfrui, si potiora bona, quae ad immortalem animum pertinent,
amiserint, vel neglexerint? Id autem auspicato eveniet, si Catholicae Ecclesiae de re
sociali doctrina, ut oportet, ad rem deducta fuerit; itemque si omnes «studeant et
tueri in se, et excitare in aliis, summis iuxta atque infimis, omnium dominam ac reginam
virtutum, caritatem. Optata quippe salus expectanda est praecipue ex magna effusione
caritatis: christianae caritatis intelligimus, quae totius Evangelii compendiaria lex
est, quaeque semetipsam pro aliorum commodis semper devovere parata; contra saeculi
insolentiam atque immoderatum amorem sui certissima est homini antidotus: cuius virtutis
partes ac lineamenta divina Paulus Apostolus iis verbis expressit: Caritas patiens
est, benigna est: non quaerit quae sua sunti omnia suffert: omnia sustinet (1
Cor
13, 4-7)». (12) Ac denique ad quam populos, eorum moderatores, omnesque civium ordines concordem
advocavimus unitatem, ad eandem adipiscendam confirmandamque familias quoque omnes enixe
paternoque animo adhortamur. Pax enim, unitas et concordia si in domestico non habentur
convictu, quomodo in civili societate haberi possunt? Haec congruens et quasi concinens
unitas, quae inter domesticos parietes consistere nullo non tempore debet, ex
indissolubili ipso christiani connubii vinculo eiusque sanctitate oritur; magnamque
partem totius civilis societatis ordinem, profectum, fortunam alit. Paterfamilias, Dei
inter suos veluti personam gerat, et non modo auctoritate, [510] sed rectae etiam suae
vitae exemplo ceteris praeluceat ac praesit. Mater vero familias sua animi levitate
suaque virtute in domestico convictu fortiter suaviterque suae proli imperet; erga
coniugem indulgenter amanterque se habeat; unaque cum eo subolem, pretiosissimum a Deo
collatum donum, diligenter instituat acque educet ad probe religioseque vivendum. Qui
autem ab eis gignuntur filii, semper parentibus, ut addecet, obtemperent, eos adament,
eisque non tantum solacio, sed etiam, si opus erit, auxilio sunto. Spiret intra
domesticos parietes ea, quae in Nazarethana familia flagrabat, caritas; christianae omnes
virtutes efflorescant, unitas vigeat, probae vitae specimina refulgeant. O numquam
eveniat a Deo enixe precamur ut haec tam bona, tam suavis, tam necessaria
scindatur concordia; si enim christianae familiae sancta instituta labant, si praecepta a
Divino Redemptore hac de re impertita reiciuntur vel pessumdantur, cum profecto ipsa
publicae rei fundamenta vacillant et civilis ipsa societas corrumpitur, gravique in
discrimine versatur, non sine civium omnium iactura ac detrimento. III Iam de ea unitate loquamur, quae peculiarissimo modo Nobis in votis est,
et cum qua pastorale ipsum munus, Nobis a Deo concreditum, coniungitur quam maxime: hoc
est de unitate Ecclesiae. Norunt profecto omnes Divinum Redemptorem talem condidisse societatem, quae una esset
ad obitum usque saeculorum, secundum illud: «Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus
usque ad consummationem saeculi» (Mt 28,20); et hac de causa ad caelestem Patrem
incensissimas adhibuisse preces. Haec autem Iesu Christi precatio, quae accepta profecto
fuit, et exaudita pro sua reverentia (cf. Hb 5, 7): « Ut omnes unum sint, sicut tu,
Pa[511]ter, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint» (Io 17,21), spem
Nobis dulcissimam inicit atque confirmat fore ut tandem aliquando oves omnes, quae non
sunt ex hoc ovili, ad illud redire exoptent; quapropter, secundum eiusdem Divini
Redemptoris sententiam: «fiet unum ovile et unus pastor» (Io 10,16). Quae quidem suavissima spes iam Nos duxit vehementerque excitavit ad propositum illud
publice enuntiandum, Oecumenicum videlicet cogendi Concilium, ad quod sacrorum
Antistites, de gravibus religionis rebus tractaturi, ex universo terrarum orbe
convenient, ea praesertim de causa ut ad Catholicae Fidei incrementum et ad rectam
christiani populi morum renovationem deveniatur, utque ecclesiastica disciplina ad
nostrorum temporum necessitates rationesque aptius accommodetur. Id profecto mirabile
praebebit veritatis, unitatis caritatisque spectaculum; spectaculum dicimus, quod ii
etiam cernentes, qui ab Apostolica hac Sede seiuncti sunt, suave, ut confidimus,
invitamentum accipient ad illam unitatem quaerendam assequendamque, quam Iesus Christus a
Caelesti Patre flagrantibus rogavit precibus. lamvero novimus, quod quidem Nobis solatio est, postremis hisce temporibus, apud non
paucas communitates quae a Beati Petri Cathedra seiunctae sunt, quandam commotam esse
animorum inclinationem erga fidem et instituta catholica, atque non parvam existimationem
erga Apostolicam hanc Sedem exortam esse atque in dies increbruisse, praeiudicatas
opiniones delente studio veritatis. Ac novimus etiam eos fere omnes, qui, etsi a Nobis et
inter se disiuncti, christiano nomine decorantur, ad nectenda inter se vincola
congressiones non semel habuisse, acque idcirco constituisse Consilia; quod quidem
demonstrat eos vehementi permoveri desiderio ad quandam saltem deveniendi unitatem.
[512] Procul dubio Divinus Redemptor Ecclesiam suam constituit solidissima unitate suffultam
ac praeditam; quodsi ceteroquin - ut per absurdum loquamur - non fecisset, rem profecto
caducam et sibimet ipsi saltem in posterum repugnantem egisset, eodem quippe modo, quo
philosophiae fere omnes; quae variarum hominum opinationum arbitrio permittuntur, aliae
ex aliis decorso temporum enascuntur, transformantur, evanescunt. Id autem divino Ieso
Christi magisterio, qui «via et veritas et vita» (Io 14,6) est, adversari
omnino, nemo est qui non videat. Hanc autem unitatem, Venerabiles Fratres ac diletti filii, quae, ut diximus, non
aliquid evanidum, incertum et labans, sed aliquid solidum, firmum et tutum esse debet, (13) si ceteris christianorum communitatibus
deest, Catholicae tamen non deesse Ecclesiae, facile profecto omnes cernere possunt, qui
eam diligenter inspiciant. Ea enim talis est, quae tribus hisce votis distinguatur atque
exornetur: unitate nempe doctrinae, regiminis et cultus; talis, quae adspectabili modo
omnium obiciatur oculis, ut eam omnes agnoscere et sequi possint; talem dicimus, ut ex
ipsius Divini Conditoris voluntate, in ea oves omnes in unum reapse congregentur ovile,
sub unius ductu pastoris, ut ad unam paternam domum Petri fundamento innixam, filii
advocentur universi, utque uni Dei regno populos omnes coagmentari fraterno foedere ab ea
contendatur, cuius quidem cives concordi mente concordique animo inter se coniungantur in
terris, ut aeterna aliquando beatitate fruantur in caelis. Etenim Catholica Ecclesia ea omnia firmiter fideliterque credenda esse decernit, quae
divinitus revelata sunt; quae nempe in Sacris Litteris continentur, aut ore tenus vel
scriptis sunt tradita, atque inde ab apostolica aetate, per saeculorum [513] decursum a
Summis Pontificibus et a legitimis Conciliis Oecumenicis sancita ac definita sunt.
Quotiescumque aliquis ab hac via aberravit, eum etiam atque etiam materna auctoritate sua
ad rectum iter revocare numquam destitit. Ipsa siquidem probe novit ac retinet unam
tantum esse veritatem, atque adeo contrarias «veritates» haberi non posse;
ipsa gentium Apostoli sententiam ut suam asseverat ac testatur: «Non enim possumus
aliquid adversus veritatem, sed pro veritate» (2Cor 13,8). Sunt tamen non pauca, quae Catholica etiam Ecclesia theologis disputanda permittit,
quatenus haec non omnino certa sint, et quatenus etiam, ut celeberrimus Angliae scriptor
loannes Henricus Newman Cardinalis animadvertit, eiusmodi controversiae unitatem non
discindant Ecclesiae, sed potius ad altiorem melioremque dogmatum intellegentiam, ex ipso
variarum sententiarum attritu novum praebendo lumen, non parum conferant, ad eamque
assequendam viam sternant ac muniant. (14)
Verumtamen commune illud effatum, quod, aliis verbis interdum expressum, variis tribuitur
auctoribus, semper retinendum probandumque est: In necessariis unitas, in dubiis
libertas, in omnibus caritas. Ac praeterea unitatem regiminis in Catholica esse Ecclesia nemo est qui non videat.
Etenim, ut christifideles sacerdotibus, sacerdotes autem Episcopis subduntur, quos
«Spiritus Sanctus posuit
regere Ecclesiam Dei» (Act 20,28), ita
singuli universi sacrorum Antistites Romano subiciuntur Pontifici, utpote qui Petri
successor sit habendus, quem Christus Dominus petram et Ecclesiae suae fundamentum posuit
(cf. Mt 16,18), et cui peculiariter uni facultatem dedit quidquid ligandi et solvendi in
terris (cf. Mt 16,19), confirmandi fratres suos (cf. Lc 22,32), totumque ovile pascendi
(cf. l0 21,15-17). [514] Ad unitatem autem cultus quod attinet, quis ignorat Catholicam Ecclesiam, inde a
primaeva aetate septem semper per saeculorum decursum, nec plura nec pauciora, habuisse
sacramenta, quasi sacra hereditate a Iesu Christo accepta, quae in omni catholico orbe ad
supernam alendam fovendamque christifidelium vitam impertire non destitit? Itemque quis
ignorat unum tantum apud eam celebrare sacrificium, Eucharisticum nempe, quo Christus
ipse, salus nostra ac Redemptor noster, incruento modo sed revera, ut quondam e cruce
pendens in Calvariae loco, pro nobis omnibus cotidie immolatur, acque in nos immensos
suae gratiae thesauros misericorditer effundit? Quamobrem iure meritoque S. Cyprianus
haec animadvertit: «Aliud altare constitui aut sacerdotium novum fieri praeter unum
altare et unum sacerdotium non potest». (15) Id tamen, ut omnes norunt, non prohibet quominus varii in Catholica
Ecclesia habeantur ac probentur ritus, quibus eadem pulchrior splendeat, et quasi filia
Summe Regis videatur circumamicta varietatibus (cf. Ps 44,15). Ut hanc veram concordemque unitatem omnes adipiscantur, catholicus sacerdos, dum
Eucharisticum celebrat Sacrificium, immaculatam hostiam offert clementissimo Deo imprimis
supplicando «pro Ecclesia tua sancta Catholica: quam pacificare, custodire, adunare
et regere digneris toto orbe terrarum: una cum famulo tuo Papa nostro, et omnibus
orthodoxis, atque catholicae et apostolicae fidei cultoribus». (16) Hoc igitur mirandum unitatis spectaculum, quo Catholica Ecclesia una praestat atque
refulget, vota precesque, quibus eandem unitatem omnibus a Deo implorat, vestrum animum
permoveat ac salutariter excitet, vestrum dicimus, qui ab hac Apostolica Sede seiuncti
estis. [515] Sinite fratres et filios dulci vos desiderio appellemus; sinite alamus spem, quam de
reditu veltro paterno amantique animo fovemus. Placet vos alloqui eodem pastorali studio,
quo Theophilus Episcopus Alexandrinus, cum infaustum schisma inconsutilem dilaceraret
Ecclesiae vestem, suol fratres ac filios hisce verbis compellabat: «Imitemur
dilectissimi et caelestis vocationis participes, pro sua cuiusque facultate, ducem
nostrae salutis et consummatorem Iesum. Amplectamur eam, quae in altura evehit animi
demissionem et caritatem, quae nos Deo coniungit, et erga divina mysteria sinceram fidem.
Divisionem fugite, vitate discordiam
mutua vos caritate fovete: Christum audite
dicentem: In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad
invicem». (17) Animadvertite, precamur, cum vos ad unitatem Ecclesiae amantissime advocamus, non vos
in alienam, sed in propriam, sed in communem paternamque domum invitari. Sinatis igitur
vos adhortemur cupientes omnes «in visceribus Iesu Christi» (Phil 1,8), ut
memores sitis patrum vestrorum, «qui vobis locuti sunt verbum Dei; quorum intuentes
exitum conversationis, imitamini fidem» (Hb 13,7). Praeclara Sanctorum Caelitum
cohors, quos iam gentes cuiusque vestrae transmiserunt in caelum, atque ii praesertim,
qui suis editis scriptis recte luculenterque Iesu Christi tradiderunt atque explanarunt
doctrinam, suae vitae exemplo animos vestros ad unitatem cum hac Apostolica Sede invitare
videntur, cum qua christiana etiam communitas vestra per tot saeculorum decursum
salubriter coniuncta fuit. Eos igitur omnes, qui a Nobis seiuncti sunt, tamquam fratres verbis alloquimur
S. Augustini dicentis: «Velint, nolint, fratres nostri sunt. Tunc esse desinent
fratres nostri, si desierint dicere: Pater noster». (18) «Amemus Dominum Deum no[516]strum, amemus Ecclesiam eius: illum
sicut patrem, istam sicut matrem; illum sicut dominum, hanc sicut ancillam eius; quia
filii ancillae ipsius sumus. Sed matrimonium hoc magna caritate compaginatur; nemo
offendit unum et promeretur alterum
Quid tibi prodest non offensus Pater, qui
offensam vindicat matrem?
Tenete ergo, carissimi, tenete omnes unanimiter Deum
patrem, et matrem Ecclesiam». (19) Nos vero pro Ecclesiae unitate tutanda atque pro Christi ovili atque regno
amplificando supplices preces hac de causa ad benignissimum Deum, caelestium luminum
bonorumque omnium largitorem, admovemus, atque ut ab omnibus, quotquot habemus in Christo
Fratres et filios carissimos, instanter admoveantur hortamur. Futuri enim Concilii
Oecumenici exitus magis profecto, quam ex humana opera diligentique industria, ex
flagrantissima communique precum quasi sacra facta contentione pendet; ad quas quidem
adhibendas ad Deum preces eos quoque amantissimo invitamus animo, qui, etsi ex hoc ovili
non sunt, Deum tamen reverentur et colunt, eiusque praeceptis obtemperare voluntate bona
contendunt. Augeat et expleat hanc spem, haec vota Nostra, divina obsecratio Christi: «Pater
sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos
Sanctifica eos in veritate: sermo tuus veritas est
Non pro eis autem rogo tantum,
sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me;
ut sint consummati in
unum
» (Io 17,11.17.20.21.23). Haec Nos, una cum catholico orbe Nobiscum coniuncto, supplici iteramus prece; idque
facimus non modo incensa erga omnes gentes caritate atti, sed etiam evangelica animi
demissione permoti. Novimus enim humilitatem personae Nostrae, quam Deus, non meritis
Nostris, sed arcano consilio suo, ad Sommi Pontificatus apicem evehere dignatus est.
Quamobrem (517] ad omnes Fratres ac filios Nostros, qui ab hac Beati Petri Cathedra
disiuncti sunt, haec repetimus verba: «Ego sum ... loseph, frater vester»
(Gn
45,4). Venite; «capite nos» (2Cor 7,2); nihil aliud cupimus, nihil aliud
volumus, nihil aliud a Deo precamur, nisi salutem vestram, vestramque aeternam
felicitatem. Venite; ex hac optatissima concordique unitate, quam fraterna alere ac
fovere caritas debet, pax magna orietur: pax illa, «quae exsuperat omnem
sensum» (Phil 4, 7), cum e caelestibus sedibus oriatur; pax illa, quam Christus per
concinentes angelos, super cunabula sua volitantes, nuntiavit hominibus bonae voluntatis
(cf. Lc 2,14), et quam, post institutum Eucharisticum Sacramentum et Sacrificium, hisce
verbis impertiit: «Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis; non quomodo mundus
dat, ego do vobis» (l0 14,27). Pax et gaudium; gaudium etiam, nam ii qui mystico
lesu Christi torpori, quod Catholica est Ecclesia, reapse et efficaciter coagmentati
sunt, vitam illam participant, quae ex divino Capite in singula membra permanat, et ob
quam ii, qui omnibus Redemptoris Nostri praeceptis ac mandatis fideliter obtemperant,
etiam hac in mortali vita laetitia illa perfrui queunt, quae auspex sit ac praenuntia
caelestis sempiternaeque felicitatis. Haec tamen pax, haec felicitas, dum terreni huius exsilii iter laborantes facimus,
adhuc imperfecta est; est enim pax non omnino quieta, non omnino serena; pax est operosa,
non otiosa, non iners; ac praesertim pax militans est adversus omnes errores, etsi fucata
ac fallaci veri specie tectos, adversus vitiorum illecebras et blandimenta, adversus
denique animi hostes cuiusvis generis, qui innocentiam, vel catholicam fidem nostram
extenuare, maculare, pessumdare queunt; et adversus quoque odia, simultates, discidia,
quae eam diffringere ac lacerare pos[518]sunt. Hac de causa Divinus ipse Redemptor suam
pacem nobis dedit et commendavit. Pacem igitur, quam quaerere, et ad quam omni ope contendere debemus, ea sit oportet,
ut diximus, quae nullis consentiat erroribus, vel cum eorum sectatoribus nullo modo
colludat, quae ad vitia non declinet, quae denique omnes devitet discordias. Haec est
pax, quam qui sequantur, propriis etiam utilitatibus et commodis, veritatis et iustitiae
causa, renuntiare parati sint necesse est, secundum illudi «Quaerite
primum
regnum Dei et iustitiam eius
» (Mt 6,33). Hanc impetret a Deo, enixe precamur, unitatem concordem, ac pacem veram, operosam et
militantem - tum iis, quos habemus in Christo filios, tum iis etiam omnibus, qui, etsi a
Nobis seiuncti sunt, veritatem tamen, unitatem et concordiam non amare non possunt -
Beata Virgo Maria, Regina pacis, cuius Immaculato Cordi Decessor Noster imm. rec. Pius
XII universum consecravit hominum genus! IV In praesens autem cupimus ad varios Catholicae Ecclesiae ordines nominatim
paternoque animo verba facere. Atque imprimis «os nostrum patet ad vos»
(2Cor
6,11), Venerabiles in Episcopato Fratres, cum Orientis, tum Occidentis Ecclesiae, qui ut
christiani populi moderatores, una Nobiscum, pondus diei toleratis et aestus (cf.
Mt
20,12). Novimus diligentiam vestram; apostolicum novimus studium, quo Dei regnum in
dicione cuiusque vestra provehere, confirmare ad omnesque propagare contenditis. Ac
novimus etiam angustias vestras, novimus moerores, quibus afficimini ob miserum tot
filiorum discessum errorum fallaciis deceptorum, ob rerum penuriam qua res catholica apud
[519] vos maiora incrementa interdum capere non potest, ac praesertim ob sacerdotum
numerum, multis in locis, necessitatibus succrescentibus imparem. Sed ei confidite, ex
quo «omne datum optimum et omne donum perfectum» (Iac 1,17) oritur; leso
Christo, instantibus rogato precibus, confidite, sine quo «nihil potestis
facere» (Io 15,5), sed cuius gratia eam Apostoli gentium sententiam repetere vobis
singulis licet: «Omnia possum in eo, qui me confortat» (Phil 4,13).
«Deus autem
impleat omne desiderium vestrum, secundum divitias suas in
gloria, in Christo leso» (Phil 4,19); ita ut uberes possitis ex agro, labore
sudoreque vestro exculto, metere messes, uberesque colligere fructus. Eos etiam, qui in utroque cleri ordine militant, paterno appellamus animo; sive in
curia proximi vobis, Venerabiles Fratres, adiutores sunt, sive in sacris Seminariis
electae iuventuti, in sortem Domini vocatae, instituendae educandaeque tanti ponderis
operam vobis navant, sive denique vel in frequentibus civitatibus, vel in pagis, vel in
longinquis solitariisque vicis parochi munere funguntur, tam difficili hodie, tam arduo
tantaeque gravitatis. Curent iidem Nobis parcant si hoc in eorum memoriam
revocamus, quod confidimus necesse non esse ut Episcopo suo se obsequentes semper
obtemperantesque praebeant, secundum illa S. Ignatii Antiocheni effata: «Cum
Episcopo subiecti sitis ut Iesu Christo
Necessarium itaque est, quemadmodum
facitis, ut sine Episcopo nihil agatis»; (20) «quotquot enim Dei et Iesu Christi sunt, hi sunt cum
Episcopo». (21) Ac meminerint etiam se
non publicos officiales tantum, sed sacrorum praesertim administros esse; ideoque non
labores, non temporis rerumque iacturas, non sumptus, non sua [520] denique incommoda
tanta umquam esse existiment, quae non possint esse maiora, cum ad mentes divina luce
collustrandas, tum ad pravas superno auxilio fraternaque caritate flectendas voluntates,
tum denique ad paciferum Iesu Christi regnum provehendum propagandumque. Ac magis quam
operae laborique cuiusque suo, divinae gratiae confidant, quam supplicibus instantibusque
precibus cotidie implorent. Religiosos etiam sodales, qui, varios evangelicae perfectionis status amplexi,
secundum peculiares Instituti sui leges se gerunt suisque obtemperant moderatoribus,
paterno salutamus animo, eosque adhortamur ut in ea omnia, quae ipsorum Conditores,
peculiaribus datis normis efficienda proposuere, impigro animo totisque viribus
incumbant; in id potissimum ut precandi studio ferveant, paenitentiae operibus vacent,
iuventutem recte instituendam educandamque suscipiant, eosque pro facultate adiuvent, qui
quoquo modo necessitatibus vel angoribus afflictantur. Novimus profecto non paucos ex his dilectis filiis ob rerum condiciones, quibus in
praesens utimur, ad pastoralem etiam christifidelium curam saepissime advocari, non sine
magno christiani nominis christianaeque virtutis emolumento. Hos igitur etiam atque etiam
adhortamur quamvis confidamus eos admonitione non indigere Nostra ut
praeclaris illis promeritis, quibus eorum Ordines vel Religiosae Sodalitates elapsis
temporibus floruere, id quoque adiciant, ut nempe praesentibus populi necessitatibus
collata cum cetero clero studiosa opera diligentique navitate pro facultate
sibi impertita, libentes volentesque respondeant. Nunc autem ad eos animus pervolat Noster, qui paterna relicta domo carissimaque patria
cuiusque sua, gravibusque toleratis incommodis superatisque difficultatibus, ad exteras
se contulerunt, regiones; atque in praesens in longinquis illis laboris campis desudant,
ut ethnicorum gentes evangelica ve[521]ritate christianaque virtute excolantur, utque
apud omnes «sermo Dei currat et clarificetur» (2Ts 3,1). Grande sane munus
illis concreditum est, ad quod exsequendum amplificandumque omnes, qui christiano
censentur et gloriantur nomine, sive precibus, rive collata stipe suam pro viribus opero
conferant oportet. Nullum fortasse inceptum Deo tam gratum est, quam hoc, cum quo
officium, quo tenemur omnes, Dei regni propaganda coniungitur quam maxime. Hi enim
Evangelii praecones vitam Deo consecrant ac devovent suam ut lesu Christi lux illuminet
omnem hominem venientem in hunc mundum (cf. l0 1,9), ut divina eius gratia omnes animos
pervadat ac foveat, utque ad probe, exculte, christianeque vivendum salutariter cuncti
excitentur. Hi non quaerunt quae sua sunt, sed quae Iesu Christi (cf. Phil 2,21),
Divinique Redemptoris vocem generoso exaudientes animo, sibi Apostoli gentium sententiam
tribuere possunt: «Pro Christo
legatione fungimur» (2Cor 5,20), et
«in carne
ambulantes, non secundum carnem militamus» (2Cor 10,3).
Regionem illam, ad quam evangelicae veritatis lucem allaturi venerunt, quasi alteram
patriam habent actuosaque adamant caritate; et quamvis dulcissimam terram suam ac
Dioecesim propriam vel Religiosum Institutum cuiusque suum incenso semper amore
prosequantur, perspectum tamen atque certum habent universae Ecclesiae bonum praeoptandum
esse, eidemque imprimis omni ope serviendum. Cupimus igitur ut hi dilecti filii iique omnes, qui vel ut catecheseos
magistra, vel alia de causa adiutricem Missionalibus generosamque in regionibus illis
praestant operam noscant rese animo Nostro peculiarissimo modo praesentes esse;
Nosque ad Deum pro eis eorumque inceptis supplices cotidie adhibere preces; atque ea
omnia auctoritate quoque Nostra [522] parique caritate confirmare, quae fel. rec.
Decessores Nostri ac praesertim Pius X1, (22)
et Pius XII, (23) Encyclicis hac de re datis
Litteris, opportunissime statuerunt. Neque heic silentio praeterire volumus sacras virgines, quae, nuncupatis votis, se Deo
devoverunt ut ei unite famularentur, ac mysticis factis nuptiis, cum Divino Sponso
artissime coniungerentur. Eae etenim sive in monasticis claustris umbratilem vitam
precando paenitendoque degunt, sive externis apostolatus operibus se dedunt non
modo facilius et felicius saluti suae prospicere possunt, sed Ecclesiam etiam, cum in
christianorum nationibus, tum in dissitis etiam terris, ubi nondum Evangelii lumen
refulsit, summopere iuvare queunt. O quanta faciunt hae sacrae virgines! O quanta et quam
praeclara operantur, quae nemo alias eadem virginali maternaque cura agere potest! Idque
non in uno, sed in multis laboris campis: hoc est in recte instituenda educandaque
iuventute; in catechesi apud paroeciales aedes pueris puellisque impertienda; in
valetudinariis, ubi aegrotos curare et ad caelestia erigere queunt; in hospitalibus senum
domibus, quos patienti, hilari, misericordique caritate prosequi et ad aeternae vitae
desideria miro quodam suavique modo convertere possunt; in brephotrophiis denique et in
spuriae subolis hospitiis, in quibus maternum animum gerunt maternoque eos refovent
amore, qui parentibus orbati, vel ab iisdem derelicti, matrem patremque non habent, qui
eos enutriant, osculentur, amplectantur. Eae procul dubio non modo optime de Catholica
Ecclesia, de christiana educatione, et de operibus quae a misericordia appellantur, sed
de civili etiam societate merentur; atque incorruptibilem aliquando in caelis
adipiscendam sibi comparant coronam. [523] Verumtamen, ut probe nostis, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, hodiernae hominum,
ad christianam etiam causam quod attinet, necessitates tam ingentes, tam variae sunt, ut
clerus, ut Religiosi Sodales, ut sacrae virgines iisdem plene medendis iam impares esse
videantur. Huc accedit quod non ad omnes civium ordines possunt sacerdotes, Religiosi
viri, virginesque Deo devotae aditum habere; non omnes viae iisdem perviae sunt; multi
enim vel eos neglegunt, vel fugiunt, ac vel etiam, pro dolor, ii non desunt, qui eos
despiciant et abhorreant. Hac etiam de gravi causa, acerbitatis dolorisque plena, iam Decessores Nostri laicos
etiam homines in pacificati militiae, hoc est in Actionis Catholicae, agmina eo sapienti
consilio advocarunt, ut ecclesiasticae hierarchiae adiutricem apostolatus operam
navarent; ita profecto ut id, quod eadem in praesentibus rerum adiunctis facere nequiret,
hi catholici homines atque hae catholicae mulieres generoso agerent animo, collata cum
sacris Pastoribus opera, iisdemque semper obtemperantes. Magno quidem Nobis solacio est
ea considerare, quae per elapsum temporis decursum, in regionibus etiam ab Evangelii
praeconibus adhuc excolendis, hi Episcoporum ac sacerdotum adiutores cuiusvis aetatis,
cuiusvis classis vel ordinis, alacri actuosaque voluntate exanclarunt opera ac
provexerunt incepta, ut christiana veritas omnibus affulgeret, utque christianae virtutes
omnes excitarent atque allicerent animos. Attamen latissimus adhuc eis laboris campus patet; nimii adhuc sunt, qui eorum
praelucenti exemplo eorumque apostolico labore indigent. Ad rem quod attinet, consilium
Nobis est hac de causa, quam gravissimam summique momenti putamus, iterum in posterum,
uberius ac fusius verba facere. Interea autem spem certam fovemus fore ut ii, qui vel in
Actionis Catholicae agminibus militant vel in multiplicibus, quae in Ecclesia florent,
piis Consociationibus, diligentia summa pergant tam necessarium opus persequi: quo
ingentiores aetatis huius nostrae necessitates sunt, eo maiores eorum sint nisus,
[524]
eorum curae, industriae ac navitates. Concordes omnino sint, quia, ut probe norunt, vis
unita fortior; peculiares opinationes suas posthabeant, quotiescumque de Catholicae
Ecclesiae causa agitur, qua nihil maius, nihil potius esse debet; idque non modo ad
sacram doctrinam quod attinet, sed etiam ad ecclesiasticam christianamque disciplinam,
quae obtemperationem semper ab omnibus postulat. Conferto agmine, et cum catholica
hierarchia semper coniuncti eidemque obsequentes, ad auctiora procedant incrementa
capessenda; nullisque parcant laboribus, nulla devitent incommoda ut Ecclesiae causa
triumphet. Quod quidem ut debito modo fieri queat, curent imprimis quod procul dubio sibi
persuasum habent ut semet ipsos christiana dottrina christianaque virtute
diligentissime conforment. Tum enim solummodo id ceteris impertire poterunt, quod ipsi
iam sibi divina opitulante gratia comparaverint. Id autem peculiari modo adulescentibus
et iuvenibus commendamus, quorum studiosa inflammatio animi ad optima quaeque facile
incitatur, sed quibus potissimum prudentia, moderatio, et obtemperatio, iis qui praesunt
debita, necessaria omnino est. Dilectissimis hisce filiis, qui in spem Ecclesiae
succrescunt, et quorum salutifera actuosaque opera tantopere confidimus, gratissimum
cupimus amantissimumque Nostrum pandere animum. In praesens autem lamentabiles eorum voces ad Nos ascendere videntur, qui corporis,
vel animi aegritudine laborantes, acerrimis anguntur doloribus, vel qui oeconomicis rerum
angustiis ita conflictantur, ut tectum non habeant homine dignum, nec sibi queant
prolique suae necessarium sudore suo comparare victum. Vehementer quidem haec voces
tangunt et commovent animum Nostrum; atque imprimis aegrotis, infirmis senioque confectis
solacium illud impertire cupimus, quod e caelestibus sedibus oritur. Reminiscantur iidem
nos [525] non habere hic manentem civitatem sed futuram inquirere (cf. Hb 13,14);
reminiscantur mortalis huius vitae doloribus, qui animum expiant, elevant, nobilitant,
sempiternum nos posse in caelis adipisci gaudium; reminiscantur Divinum ipsum
Redemptorem, ut nostrorum peccatorum labes detergeret ac purificaret, crucis subiisse
patibulum, et contumelias, cruciatus, angoresque crudelissimos libenter hac de causa
tolerasse. Ut ipse, ita nos omnes a cruce ad lucem vocamur, secundum illud: «Si
quis vult post me venire, abneget semet ipsum, et tollat crucem suam quotidie, et
sequatur me» (Lc 9,23); et habebit thesaurum non deficientem in caelo (cf.
Lc
12,33). Cupimus praeterea ac fore omnino confidimus ut haec adhortatio Nostra libenter
excipiatur ut corporis animique angores non modo veluti gradus fiant, quibus in
aeternam patriam hi scandere possint, sed ut etiam ad ceterorum expiationem, ad eorumque
reditum in sinum Ecclesiae, qui ab ea infeliciter desciverint, et ad christiani nominis
auspicatissimum triumphum summopere conferant. Ii autem tenuioris fortunae cives, qui de misera nimis sua vivendi ratione
conqueruntur, noscant imprimis haud minore Nos dolore ob suam ipsorum sortem affici.
Idque non modo quod paterno exoptamus animo ut iustitia, quae christiana virtus est, in
causa etiam sociali, recte moderetur, regat atque conformet mutuar civium classium
necessitudines, sed idcirco etiam quod acerrime dolemus Ecclesiae inimicos iniustis
aerariae plebis condicionibus facile abuti, ut eam ad suas partes, fallacibus promissis
fallacibusque erroribus, adsciscant. Animadvertant, precamur, ii filii Nostri carissimi Ecclesiam non ipsis, non ipsorum
iuribus infensam esse, sed, utpote matrem amantissimam, eos tueri, ac doctrinam et normas
de re etiam sociali praedicare et inculcare tales, quae si omnino, ut [526] oportet, ad
effectum deducta fuerint, cuiusvis generis iniustitiae de medio tollentur, et ad meliorem
devenietur aequioremque bonorum distributionem; (24) itemque amica et adiutrix fovebitur inter varios civium ordines
conspiratio et opera, ita ut omnes non modo liberi eiusdem societatis cives, sed eiusdem
etiam familiae fratres vocari et esse reapse possint. Ceterum, si commoda utilitatesque,
quae postremis hisce temporibus ii assecuti sunt, qui ex cotidiano labore vivunt, aequo
perpendantur animo, fatendum est eadem ex actione illa praesertim oriri, quam catholici
homines, sapientibus Decessorum Nostrorum praeceptis iteratisque hortamentis obsecuti,
naviter in re sociali efficaciterque expleverunt. Ii igitur iam habent, qui aerariae
plebis iura tueri contendunt, in christiana de re sociali dottrina certas rectasque
normas, quas si modo debitaque ratione ad rem adduxerint, satis iam iisdem iuribus
provisum erit. Quamobrem numquam debent ad doctrinae fautores ab Ecclesia reprobatae se
convertere; qui quidem si fallacibus promissis eos alliciunt, revera tamen, ubicumque
publicam rem moderantur, ea, quae suprema sunt animi bona christianam fidem
dicimus, christianam spem, christianaque praecepta e civium animis temerario ausu
evellere conantur, atque id etiam, quod hodiernae aetatis hodiernique civilis cultus
homines ad caelum efferunt, iustam nempe libertatem veramque dignitatem humanae personae
debitam, vel extenuant, vel omnino restinguunt; acque adeo ipsa civilis christianique
cultus fundamenta subvertere nituntur. Ii igitur, qui christianum nomen reapse retinere
volunt, haec fallacia commenta, quae iam Decessores Nostri ac nominatim Pius fel. rec. XI
et Pius XII reprobarunt, ac Nos iterum reprobamus, pro gravissimi officii sui conscientia
omnino devitare debent. Novimus non paucos filios Nostros, qui vel tenuiore, vel misera nimis fortuna utuntur,
saepe idcirco conqueri, quod [527] christiana de re sociali praecepta non omnia adhuc
sint ad effectum deducta. Elaborandum igitur est, idque studiose actuoseque,
privatis non tantum civibus, sed iis praesertim suam navantibus operam, qui publicae rei
praesunt ut christiana de re sociali doctrina, quam Decessores Nostri pluries,
luculenter, sapienterque proposuerunt ac decreverunt, ac Nosmet ipsi confirmamus, quam
primum, etsi gradatim, ad effectum reapse ac penitus deducatur. (25) Haud minore sollicitudine propter eorum sortem afficimur, qui ob victum quaeritandi
necessitatem, vel ob tristes suarum Nationum condiciones vexationesque religionis causa
obortas, patriam relinquere suam coacti sunt. Iis enim quot quantaque incommoda
aerumnaeque idcirco toleranda sunt, quod e paterna domo in longinquas translati terras,
saepenumero in frequentissimis urbibus sonantibusque officinis vitam degere debent ab
avitis moribus tam alienam atque interdum, quod deterius est, haud parum christianae
virtuti noxiam atque infensam. Quibus quidem rerum adiunctis haud raro efficitur, ut non
pauci in grave discrimen adducantur, atque a sanis religiosisque vitae institutis a
maioribus traditis pedetemptim aberrent. Huc accedit quod, cum coniuges saepe a
coniugibus, parentes a filiis separentur, domestici convictus vincula necessitudinesque
extenuantur, non sine familiarum compaginis detrimento. Quamobrem sollertem actuosamque eorum sacerdotum operam paterno prosequimur animo, qui
Iesu Christi amore ducti et Apostolicae Sedis normis votisque obsecuti, utpote voluntarii
exsules, nullis parcunt laboribus, ut horum filiorum spirituali ac sociali bono
prospiciant ac pro viribus consulant; idque efficiunt, ut iidem Ecclesiae ubique
persentiant caritatem, eo praesentiorem efficacioremque, quo magis eius cura eiusque
indigent auxilio. [528] Parique modo non sine magna animi delectatione laudabiles consideramus aestimamusque
nisus in hanc magni ponderis causam a variis Nationibus collatos, itemque ab iisdem
recens quoque communiter suscepta consilia atque incepta, ut eiusmodi res, gravissima
sane, quam primum ad optatum exitum deducatur. Haec omnia, ut fore omnino confidimus, non
tantum conferent ad latiorem facilioremque aditum migrantibus patefaciendum, sed etiam ad
parentum filiorumque feliciter redintegrandam domesticam societatem; quae recto, ut
oportet, composita ordine, profecto potest eorundem migrantium bonum, ad religionem, ad
probos mores et ad rem quoque oeconomicam quod attinet, efficaciter tutari, una cum
hospitalium illarum regionum utilitatis incremento. Dum ad funestos autem devitandos errores, qui religionem non modo, seri humanam etiam
consortionem subvertere queunt, omnes quotquot habemus in Christo filios adhortamur,
menti obversantur Nostrae tot Venerabiles in Episcopatu Fratres ac dilecti sacerdotes et
christifideles, qui vel in exsilium coatti sunt, vel in custodiae locis et in carceribus
detenti, idcirco quod Episcopali vel sacerdotali sibi credito muneri deesse et a
catholica desciscere fide noluerunt. Neminem Nos offendere volumus, quin immo veniam omnibus libenter dare cupimus a Deoque
precari. Sed sacri officii Nostri conscientia postulat ut horum fratrum filiorumque iura
pro facultate tueamur; utque legitima libertas, quae omnibus debetur ideoque etiam
Ecclesiae Dei, omnibus, ut oportet, concedatur etiam atque etiam rogemus. Qui ea
sequuntur, quae vera, quae insta, quae utilia singulis hominibus et civitatibus sunt,
libertatem non renuunt, libertatem non restinguunt, libertatem non opprimunt; non enim
hac agendi ratione indigent. Quamobrem ad civium prosperitatem quae insta sit, non vi,
non mentium animorumque oppressione umquam deveniri potest. [529] Atque id potissimum pro certo habendum esse putamus: neglectis nempe, vel proculcatis
sacrosanctis Dei religionisque iuribus, ipsa humanae societatis fundamenta serius ocius
labare ac pessumdari, secundum sapientissimam Decessoris Nostri imm. mem. Leonis XIII
sententiam: «Consequens
est, ut vis frangatur legum et omnis debilitetur
auctoritas, si summa atque aeterna ratio iubentis vetantis Dei repudietur». (26) Cui quidem sententiae illud Ciceronis effatum
consonati «Vos, Pontifices,
diligentius
urbem religione, quam ipsis
moenibus cingitis». (27) Haec Nos considerantes, eos singulos universos, quorum religio coarctatur et
coangustatur, et qui saepe etiam «persecutionem patiuntur propter iustitiam»
(Mt 5,10) et propter regnum Dei, summo moerore complectimur; eorum dolores, animi
angustias aegritudinesque participamus; ac supplices ad caelum admovemus preces ut tandem
aliquando iisdem aurora affulgeat meliorum temporum. Acque id ipsum optamus vehementer
ut, una Nobiscum, ii etiam faciant omnes, quos habemus ubique terrarum in Christo Fratres
vel filios; ita quidem ut ad misericordissimum Deum undique gentium admoveatur sacrarum
supplicationum veluti concentus, quae uberem gratiarum imbrem infelicibus hisce mystici
Iesu Christi corporis membris concilient. Ac non modo preces a filiis Nostris carissimis petimus, sed eam etiam christianae
vitae renovationem, quae magis quam supplicationes ipsae, Deum nobis fratribusque nostris
propitiare possunt. Haec Apostoli gentium elata pulcherrimaque verba vobis omnibus
iterare libet: «Quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque fusta,
quaecumque sancta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, si qua virtus, [530] si
qua laus disciplinae, haec cognate» (Phil 4,8). «Induimini Dominum Iesum
Christum» (Rm 13,14). Hoc est: «Induite vos ergo sicut electi Dei, sancti et
dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam ...
Super omnia autem haec, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis: et pax Christi
exsultet in cordibus vestris, in qua et votati estis in uno corpore» (Col
3,12-15). Si quis igitur longe a Divino Redemptore ob admissa et peccata sua misere aberravit,
ad eum redeat enixe rogamus qui est «via et veritas et vita»
(Io 14,6); si quis ad religionem quod attinet, tepidus, languens, remissus ac neglegens
est, fidem suam excitet, virtutemque divina gratia alat, refoveat, confirmet; si quis
denique, donante Deo, «iustus est, iustificetur adhuc; et sanctus, sanctificetur
adhuc» (Ap 22,11). Et quandoquidem hodie tam multi sunt, qui consilio nostro, qui nostro praelucenti
exemplo, et qui etiam adiumentis nostris indigent, cum in infelici miseroque statu
versentur, operibus illis, quae a misericordia nuncupantur, et quae Deo gratissima sunt,
vos exercete omnes pro viribus ac facultate cuiusque vestra. Si haec omnia singuli peragere contendetis, illud in Ecclesia renovato fulgore
nitebit, quod in epistula ad Diognetum tam miro modo de christianis scribitur: «In
carne sunt, sed non secundum carnem vivunt. In terra degunt, sed in caelo civitatem suam
habent. Obsequuntur legibus constitutis, sed suo vitae genere superant leges ...
Ignorantur, et condemnantur; morte afficiuntur, et vivificantur. Mendici sunt, et ditant
multos; omnibus rebus indigent, et omnia illis redundant. Dedecorantur, et inter dedecora
afficiuntur gloria; fama eorum laceratur, et iustitiae eorum testimonium perhibetur.
Obiurgantur, et [531] benedicunt; contumeliose tractantur, et honorem deferunt. Cum bonum
faciant, tamquam improbi puniuntur; dum puniuntur, gaudent, tamquam vivificentur ... Ut
autem simpliciter dicam, quod est in corpore anima, hoc sunt in mundo Christiani».
(28) Quibus in elatis sententiis nonnulla de
iis peculiari modo asseverari possunt, qui ad Ecclesiam pertinent, quae a
«silentio» vocatur, et pro quibus potissimum tenemur omnes ad Deum supplices
fundere preces, quemadmodum recens etiam, in allocutionibus, qual in Petriana Basilica
die Pentecostes et in festo Sacratissimi Cordis Iesu habuimus, instanter christifidelibus
omnibus commendavimus. (29) Hanc Nos christianae vitae renovationem, hanc virtutem sanctitatemque vobis omnibus
ominamur, a Deoque constanter supplicando imploramus: non solum autem iis, qui in unitate
Ecclesiae firmo animo perseverant, sed iis etiam, qui ad eam assequendam veritatis amore
sinceraque voluntate contendunt. Atque caelestium gratiarum conciliatrix et auspex esto Apostolica Benedictio, quam
vobis singulis universis, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, paterna effusaque
caritate impertimus. Datum Roma, apud S. Petrum, die 29 mensis Iunii, in festo Ss. Apostolorum Petri et
Pauli, anno 1959, Pontificatus Nostri primo. IOANNES PP. XXIII (1): IOANNES PP. XXIII, Litt. enc. Ad Petri
cathedram de veritate, unitate et pace caritatis afflatu provehendis, [Ad venerabiles
fratres Patriarchas, Primates, Archiepiscopos, Episcopos aliosque locorum Ordinarios,
pacem et communionem cum Apostolica Sede habentes, itemque ad universum Clerum et
christifideles catholici orbis], 29 iunii 1959: AAS 51(1959), pp. 497-531. - Versione
italiana: L'Osservatore Romano, 3 luglio 1959; La Civiltà cattolica, 110(1959),
III, pp. 113-139. (2): Epist. Saepenumero considerantes: Acta
Leonis X111 3(1883), p. 262. (3): Epist. Exeunte iam anno: Acta Leonis X111
8(1888), p. 396. (4): Litt. enc. Humanum genus: Acta Leonis X111
4(1884), p. 53; EE 3. (5): Epist. Praeclara gratulationis: Acta Leonis
XIII 14(1894), p. 210. (6): Epist. Permoti Nos: Acta Leonis Xlll
15(1895), p. 259. (7): Litt. enc. Rerum novarum: Acta Leonis Xlll
11(1891), p. 109; EE 3. (8): Radiomessaggio Natalizio 1944: Discorsi e
radiomessaggi di S.S. Pio X11, vol. VI, p. 239; AAS 37(1945), p. 14. (9): Radiomessaggio al 73° Congresso dei
cattolici tedeschi: Discorsi e radiomessaggi di S. S. Pio X11, vol. XI, p. 189; AAS
41(1949), p. 460. (10): AAS 23(1931), pp. 393-394; EE 5/810. (11): «per un solido ordine
sociale»: Discorsi e radiomessaggi di S. S. Pio XII, vol. VII, p. 350. (12): Epist. Inter graves: Acta Leonis Xlll
11(1891), pp. 143-144. (13): Cf. Pius XI, Litt. enc. Mortalium animos
de vera religionis unitate fovenda: AAS 20(1928), p. Ss; EE 5/226ss. (14): Cf. J.H. Newman, Difficulties of
Anglicans, vol. I, lect. X, p. 261s. (15): Epist. 43, 5: Corp. Vind. III, 2, 594;
cf. Epist. 40: PL 4, 345. (17): Cf. Hom. in mysticam coenam: PG 77,
1027. (18): S. Augustinus, In Ps. 32, Enarr. 11, 29:
PL 36, 299. (19): S. Augustinus, In Ps. 82, Enarr. 11, 14:
PL 37, 1140. (20): Funk, Patres Apostolici, I, 243-245; cf.
PG 5, 675. (21): Funk, Patres Apostolici, I, 267; cf. PG
5, 699. (22): Litt. enc. Rerum Ecclesiae: AAS
18(1926), p. 65s; EE 5/164ss. (23): Litt. enc. Evangelii praecones: AAS
43(1951), p. 497ss; EE 6/752ss; et Litt. enc. Fidei donum: AAS 49(1957), p. 225ss; EE
6/1307. (24): Litt. enc. Quadragesimo anno: AAS
23(1931), pp. 196-198; EE 5/637644. (25): Cf. Pms XII, Allocutio ad adscriptos
societatibus christianis operariorum Italicorum, 11 mart. 1945: AAS 37(1945), pp.
71-72. (26): Epist. Exeunte iam anno: Acta Leonis
X111 8(1888), p. 398. (27): De Natura Deorum, III, 40. (28): Funk, Patres Apostolici, I, 399-401; cf.
PG 2, 1174-1175. (29): Cf. AAS 51(1959), p. 420; L'Osservatore
romano, 18-19 maggio 1959 e 7 giugno 1959. |